Descendit igitur Samson in Thamnatha Philisthaeorum ut videret solemnitatem, quae ibi agebatur, et visa ibi virgine concupivit, aitque patri, et matri: Accipite mihi, quaeso, uxorem Thamnathaeam, quia complacuit oculis meis. Qui dixerunt: Cur negligis filias fratrum tuorum, et transis ad filias incircumcisorum. Nescientes quod res fieret a Domino. Cumque descenderent cum eo, apparuit ei catulus leonis in vineis oppidi, et irruit in eum Samson in spiritu Domini nihil habens in manu, et dilaceravit eum frustatim quasi hae dum caprarum, et hoc parentibus non indicavit. Desponsataque sibi uxore, cum post aliquot dies rediret, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis. Et ecce apes erant in ore leonis, et favus mellis, quem sumptum comedit in via, deditque partem patri et matri et comederunt; partem quoque sponsae tradidit. Cumque Thamnathaei cives essent in epulis nuptiarum, timentes robur juvenis, dederunt ci triginta juvenes robustos, sermone quasi socios, opere vero custodes, ne quid forte vellet committere, crescente convivarum satietate. Quibus ait Samson: Propono vobis problema: quod si solveritis mihi infra septimum diem convivii dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: alioqui vos dabitis mihi totidem. Qui dixerunt: Propone. Ait quoque Samson: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Josephus alia ponit verba: Qui cuncta devorat, cibum de se genuit suavem, licet ipse sit insuavis. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. Cumque adesset dies septimus dixerunt sponsae: Blandire viro tuo, ut indicet tibi problema, et indica nobis: alioquin incendemus te, et domum patris tui. Quae sollicitans virum flendo dicebat: Odisti me, et ideo non exponis mihi. Septem igitur diebus convivii flebat apud eum. Sed quomodo septem diebus flebat, cum supradictum sit septimo die convivii venisse ad eam juvenes? Potest dici: Cumque adesset dies septimus, id est cum adhuc esset dies inter septem primus. Quod ideo determinatum est, ne putaretur post tres dies venisse, de quibus dictum erat, quod non poterant solvere propositionem per illos tres dies. Potest etiam aliter dici: Cumque adesset dies septimus, id est appropinquaret, sed nondum esset, ut dictum sit, adesset, quasi juxta esset, et ita post tres dies inquisitionis eorum quarta die venerunt ad eam, et locuta est viro suo. Quod autem dicitur septem diebus flevisse, hoc est in illis septem non per illos. Quidam tamen corrigunt ita: Cumque adesset dies unus. Quod vitio scriptoris reor factum, qui videns septem abbreviatum, aestimavit legi unum. Tandem die septima cum ei molesta esset, exposuit; quae statim indicavit civibus suis. Et illi die septimo ante solis occasum dixerunt Samsoni: Quid dulcius melle, quid fortius leone? Qui ait: Quid dolosius muliere? Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. Et irruit spiritus Domini in eum, et descendit Ascalonem, et ibi percussit triginta viros, quorum ablatas vestes dedit pronubis suis. Et iratus Samson rediit in domum patris sui. Uxor autem ejus nupsit uni de pronubis suis. Cumque dies triticeae messis instarent venit Samson visere uxorem suam ferens haedum. Cumque cubiculum ejus vellet intrare, prohibuit pater dicens: Putavi quod odisses eam, et tradidi eam amico tuo. Sororem habet, quae pulchrior est ea: sit tibi pro ea uxor. Cui Samson: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos. Faciam enim vobis mala. Et cepit trecentas vulpes, et junxit caudas caudis, et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit eas discurrere, et incenderunt segetes Philisthaeorum in tantum, ut vineas quoque et oliveta ignis consumeret. Palaestini scientes opus esse Samsonis, uxorem ejus, et parentes combusserunt tanquam mali hujus auctores. Et ait Samson: Adhuc expetam ultionem, et quiescam. Et percussit eos plaga gravi, ita ut stupentes suram femori imponerent. LXX Interpretes dicunt ita: Percussit alienigenas Samson tibiam super femur: quod ad priorem sensum reducitur, id est tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent. Tamen quia tibiis incedimus, et super femur sedemus, quidam exponunt sic: Percussit tibiam super femur, id est pedites praeter sedentes in equo. Et habitabat Samson in spelunca Petrae Etham, quasi in loco munito.